Liber Regum Tertius*

Caput 2: Versus 5

Tu quoque.David praecepit Salomoni de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid mali in futuro fieri oporteat vel boni, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei saepe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit.
(* Traductions européennes)